lirik.web.id
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu pierre de la rue – gaude virgo

Loading...

gaude virgo mater christi
tu qui sola meruisti
o virgo dulcissima
esse tantae dignitatis
ut sis sanctae trinitatis
sessione proxima

gaude flore virginali
quae honore speciali
transcendis splendiferum;
et sanctorum decoratum
angelorum princ~p~tum
dignitate muneratum
gaude nexu voluntatis
et amplexu caritatis
juncta sic altissimo
ut ad votum consequaris
quod vis totum ac precaris
ab illo

gaude splendens vas virtutum
cujus pendens est ad nutum
tota caeli curia
te benignam et felicem
jesu dignam genetricem
venеrans in gloria

gaude sponsa cara dei
nam ut clara lux diei
solis datur luminе
sic tu facis orbem vere
tuae pacis resplendere
lucis plenitudine

gaude mater miserorum
quia pater saeculorum
dabit te colentibus
congruentem hic mercedem
et felicem polisedem
regnis in caelestibus
gaude parens virgo pura
certa manens et secura
quod haec tua gaudia
non cessabunt, nec decrescent
sed durabunt ac florescent
per aeterna saecula
amen


Lirik lagu lainnya:

LIRIK YANG LAGI HITS MINGGU INI

Loading...