lirik.web.id
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu maurizio cazzati – in exitu israel

Loading...

1. in exitu israel de aegypto, ~ domus iacob de populo barbaro
2. facta est iudaea sanctificatio eius, ~ israel potestas eius
3. mare vidit et fugit: ~ iordanis conversus est retrorsum
4. montes exultaverunt ut arietes: ~ et colles sicut agni ovium
5. quid est tibi mare quod fugisti? ~ et tu iordanis quia conversus es retrorsum?
6. montes exultastis sicut arietes~ et colles sicut agni ovium
7. a facie domini mota est terra, ~ a facie dei iacob
8. qui convertit petram in stagna aquarum, ~ et rupem in fontes aquarum
9. non n0bis domine non n0bis: ~ sed nomini tuo da gloriam
10. super misericordia tua et veritate tua: ~ nequando dicant gentes: ubi est deus eorum?
11. deus autem noster in caelo: ~ omnia quaecumque voluit fecit
12. simulacra gentium argentum et aurum, ~ opera manuum hominum
13. os habent et non loquentur: ~ oculos habent et non videbunt
14. aures habent et non audient: ~ nares habent et non odorabunt
15. m~n~s habent et non palpabunt + pedes habent et non ambulabunt: ~ non clamabunt in gutture suo
16. similes illis fiant qui faciunt ea: ~ et omnes qui confidunt in eis
17. domus israel speravit in domino: ~ adiutor eorum et protector eorum est
18. domus aaron speravit in domino: ~ adiutor eorum et protector eorum est


Lirik lagu lainnya:

LIRIK YANG LAGI HITS MINGGU INI

Loading...