lirik.web.id
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu hildegard von bingen – o viridissima virga

Loading...

o viridissima virga
ave, que in ventoso flabro sciscitationis
sanctorum prodisti

cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis
ave, ave fuit tibi, quia calor solis in te sudavit
sicut odor balsami

nam in te floruit
pulcher flos qui odorem dedit
omnibus aromatibus que arida erant

et illa apparuerunt omnia in viriditate plena

unde celi dederunt rorem super gramen
et omnis terra leta facta est
quoniam viscera ipsius frumentum
protulerunt et quoniam volucres celi nidos
in ipsa habuerunt

deinde facta est esca hominibus
et gaudium magnum epulantium
unde, o suavis virgo, in te non deficit ullum gaudium

hec omnia eva contempsit
nunc autem laus sit altissimo


Lirik lagu lainnya:

LIRIK YANG LAGI HITS MINGGU INI

Loading...