lirik lagu heinrich isaac – christus filius dei morte
virgo prudentissima, quae pia gaudia mundo
attulit et sphaeras omnes transcendit et astra
sub nitidis pedibus radiis et luce chorusca
liquit et ordinibus iam circumsaepta novenis
ter tribus atque ierarchiis excepta supremi
ante dei faciem steterat patrona reorum
dicite, qui colitis splendentia columina olympi
spirituum proceres, archangeli et angeli et almae
virtutesque throni, vos principum et agmina sancta
vosque potestates et tu dominatio coeli
flammantes cherubin verbo seraphinque creati
an vos laetitiae tantus perfuderit umquam
sensus ut aeterni matrem vidisse tonantis
consessum, coelo terraque marique potentem
reginam, cuius numen modo spiritus omnis
et genus humanum merito veneratur, adorat?
vos, michael, gabriel, raphael, testamur, ad aures
illius ut castas fundetis vota precesque
pro sacro imperio, pro caesare maximilano;
det virgo omnipotens hostes superare malignos;
restituat populis pacem terrisque salutem
hoc tibi devota carmen georgius arte
ordinat augusti cantor rectorque capellae
sclatkonius praesul petinensis, sedulus omni
se in tua commendat studio pia gaudia, mater
praecipuum tamen est illi, quo assumpta fuisti
quo tu pulchra ut luna micas electa es et ut sol
Lirik lagu lainnya:
- lirik lagu iris gold – keep the light on
- lirik lagu hillary hand – said and done
- lirik lagu artie 5ive – pastrami*
- lirik lagu ajsa luna – illeg*lis party
- lirik lagu djretsam – montreal memoirs
- lirik lagu pierce the veil – karma police
- lirik lagu blvckpunch – compensando as noites
- lirik lagu christian borle & andrew rannells – how have i been? workshop version
- lirik lagu 777forevermore – passion, thug angel
- lirik lagu stockholm monsters – e.w.