lirik.web.id
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu orlande de lassus - infelix ego

Loading...

infelix ego, omnium auxilio destitutus, qui caelum terramque offendi:
quo ibo? quo me vertam? ad quem confugiam? quis mei miserebitur?
ad caelum levare oculos non audeo, quia ei graviter peccavi
in terra refugium non invenio, quia ei scandalum fui
quid igitur faciam? desperabo?
absit, misericors est deus, pius est salvator meus

solus igitur deus refugium meum, ipse non despiciet opus suum
non repellet imaginem suam

ad te igitur, piissime deus, tristis ac maerens venio
quoniam tu solus spes mea, tu solus refugium meum
quid autem dicam tibi? cum oculos levare non audeam?
verba doloris effundam, misericordiam tuam implorabo et dicam:
miserere mei deus, secundum magnam misericordiam tuam


Lirik lagu lainnya:

LIRIK YANG LAGI HITS MINGGU INI

Loading...