lirik.web.id
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu hugh kellyk - gaude flore virginali

Loading...

gaude flore virginali
honoreque speciali
transcendens splendiferum
angelorum princ~p~tum:
et sanctorum decoratum
dignitate numerum

gaude sponsa chara dei:
nam ut clara lux diei
solis datur lumine
sic tu facis orbem vere
tue pacis resplendere
lucis plenitudine

gaude splendens vas virtutum
cuius pendens est ad nutum
tota celi curia
te benignam et felicem
jesu dignam genitricem
vеneratur in gloria

gaude nexu voluntatis
et amplеxu caritatis
juncta sic altissimo
ut ad votum consequaris
quicquid virgo postularis
a ihesu dulcissimo
gaude mater miserorum
quia pater seculorum
dabit te colentibus
congruentem hic mercedem
et felicem poli sedem
regnis in celestibus

gaude virgo mater cristi
quia sola meruisti
o virgo piissima
esse tante dignitatis
ob sis sancte trinitatis
sessioni proxima

gaude virgo mater pura
certa manens et secura
quod hec septem gaudia
non cessabunt, nec decrescent
sed durabunt, et florescent
per eterna secula. amen


Lirik lagu lainnya:

LIRIK YANG LAGI HITS MINGGU INI

Loading...