lirik.web.id
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu holyngborne - gaude virgo salutata

Loading...

gaude virgo salutata
cui soli intimata
dei est sentencia

salutat primum angelus
quid ait tunc archangelus?
ave plena gratia

gaude quia tu maria
concepisti virgo pia
sine viri semine

jesus christum novo more
absque poena vel labore
obumbrante flamine

gaude quam et salutavit
elizabeth quae portavit
praecursorem filii;

illa statim prophetavit
proles ventre quae saltavit
vir magni consilii

gaude cum post nati partum
reges magni est compartum
inspirato veniunt
natum tuum honorarunt
tria magna quae portarunt
ac herodem fugiunt

gaude matеr cum fugisti
in egyptum quae inisti
ne perirеt filius;

tecum joseph commigravit
missus deo hoc mandavit
ut iretur citius

gaude templo salomonis
quae vidisti cum patronis
disputantem filium

admirantum sapientes
tui nati sunt dicentes
divinum ingenium

gaude cum post mortem petit
celos natus et decrevit
ornare sedem tuam

quam cum vitam hanc egisti
tu maria mater christi
haberes perpetuam
gaude cui preces dantur
quae cum audes relevantur
apud tuum filium

fac amemur te rogamus
ne post mortem pereamus
da sedes caelestium
amen


Lirik lagu lainnya:

LIRIK YANG LAGI HITS MINGGU INI

Loading...