
lirik lagu fawkyner - gaude rosa sine spina
gaude rosa sine spina
virgo stella matutina
caelo micans clarior
in qua decus castitatis
et laus ipsa probitatis
floret semper gratior
in te nulla sordis labes
cuncta sed virtutis habes
una vere munera;
namque deum peperisti
et post partum permansisti
virgo parens integra
haec est illa quae calcavit
et serpentem superavit
evae culpam dissipans
haec est illa quae medelam
aegris praestat et tutelam
hostem contra dimicans
gaude mater in decore
quam nec vincit in honore
dignitas angelica;
nam regina sceptrum tenes
atque regem iuxta sedes
in caelesti patria
cujus caput coronatum
aurogemis et ornatum
mixto fulget sidire;
te nec cessat angelorum
turba chorusque sanctorum
laudibus extollere
o quam matrem deo dignam
te fatemur, quam benignam
n0bis quoque misemiseris;
quicquid velit mens gravata
postquam semel es vocata
praestas nec nos deseris
ergo precor hic orantes
tuas laudes et cantantes
christo reconcilia
et da caelos reserari
nosque tecum collocari
per aeterna saecula
amen
Lirik lagu lainnya:
- lirik lagu song a day - go before it rains
- lirik lagu koven wei - heartbreaker
- lirik lagu exxeption - welcome to my island
- lirik lagu citycreed - sell me for parts
- lirik lagu jani & rithmetic - kehdo na
- lirik lagu you thug & fezbeatz - party
- lirik lagu lunarorb - lately
- lirik lagu huntrill - on the radar freestyle
- lirik lagu spejs noksi - solunski proces
- lirik lagu owu & execute (rus) - null:resurs