lirik.web.id
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu anton bruckner – vexilla regis

Loading...

vexilla regis prodeunt;
fulget crucis mysterium
quo carne carnis conditor
suspensus est patibulo

confixa clavis viscera
tendens m~n~s, vestigia
redemptionis gratia
hic immolata est hostia

quo vulneratus insuper
mucrone diro lanceae
ut nos lavaret crimine
manavit unda et sanguine

impleta sunt quae concinit
david fideli carmine
dicendo nationibus:
regnavit a ligno deus

arbor decora et fulgida
ornata regis purpura
electa digno stipite
tam sancta membra tangere

beata, cuius brachiis
pretium pepеndit saeculi:
statera facta corporis
praedam tulitquе tartari
fundis aroma cortice
vincis sapore nectare
iucunda fructu fertili
plaudis triumpho n0bili

salve, ara, salve, victima
de passionis gloria
qua vita mortem pertulit
et morte vitam reddidit

o crux ave, spes unica
hoc passionis tempore!
piis adauge gratiam
reisque dele crimina

te, fons salutis trinitas
collaudet omnis spiritus:
quibus crucis victoriam
largiris adde praemium


Lirik lagu lainnya:

LIRIK YANG LAGI HITS MINGGU INI

Loading...